- ULTONIA
- ULTONIAsive HULTONIA cum aspiratione, apud Scriptores Hibernicos, Ulster, una in Hiberniae regionibus, in Boream contra Scotos vergens, in qua urbes Episcopales quinquaginta olim censebantur, nunc undecim duntaxat, quarum Metropolis est armaca, sive Ardamacha, a Dublinio Metropoli Laginiae 55. mill. pass. Hibernicis in Boream recedens, a Dumbo promontorio 40. in Austrum, a Tuama Metropoli Connaciae supra 100. in Ortum aestivum, a Duno (quod a Dublino 50. milliarib. abest) ad 20. per compendium. Cum autem Hibernia manus similitudinem gerat, Ultonia huius sigurae pollex est, sicuti Connacia index, Laginia medius, Momonia medius et auricularis, Mediaseu Midia vola; ut his versibus exprimitur:Pingitur in speciem sinuosa Hibernia palmae:Ultonia est pllex studiis asperrima Martis;Index Connacia; at medius sit Lagnica tellus, etc.Ferrar. Baudrando Ultonia, vulgo Uister Anglis, Cui Gully Hibernis, i. e. provincia Gully, Britannis Vultvv, Gallis Ultonie, Hispanis et Italis Ultonia, una est ex quatuor Hiberniae partibus, ad Hyperboreum mare protensa, et hinc Buinda fluviô a Lagenia, illinc Ernô lacu et Bannô fluviô a Connachtia secluditur: estque regio ampla, sed multis et lacubus et stagnis interfusa: In ea sunt decem Comitatus seu provinciae minores, nempe Lugensis Comitatus, Louth Countye, Dunensis, Downe Countye, Antrimensis, Antrim Countye, Armacanus, Armag Countye, Monaghanus, Monaghan Countye, Cavonensis, Cavon Countye, Fermanaghensis, Fermanagh Countye, Dungalensis, Countye Dunghallor Tyrconell, et Colranensis, Colrane Countye, qui duplex est, nempe superior et inferior; erantque alias in illa regione populi Darnii, Erdini, Rhobogdii, Venicnii, et Voluntii. Eius autem praecipuae urbes sunt Dunum, Armacha, et Rupes Fergusii. ULTONIAE URBES: Armacha, Armach. Derrium, Derry. Drogheda, Drogheda. Dungalia, Dunghall Dunum, Downe. Dunkeranum, Dundalk. Kilmoria, Kilmore. Rupes Forgusii, Knock Fergus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.